- VECTIS
- I.VECTISCinyrae inventum, Plin. l. 7. c. 56. quos aquifolios, laureos, ulmeos fieri iubet Cato, apud eundem l. 16. c. 43. Cuiusmodi vectem perpetuum ab Archimede excogitatum facilique negotiô, tenelli peruli tantum virtute, 125. libras elevantem, in Musaeo Kircheriano, describit Georg. de Sepibus, p. 3. Vide quoque supra Statice; de Vectibus claustrisque, quibus fores olim claudebantur, diximus supra: de Serpente vectis Esai. c. 27. v. 1. infra dicemus in Zugaena. Hinc Vectiarius, cognomen Neptuni, qui Μοχλευτὴς, ὐπὸ τȏυ μοχλοῦ, Graecis dictus est, quod, uti Iustitiae Deae libra, sic illi vectis. seu tridentis imagine, esset consecratus. Quo pertinet illud Maronis, l. 1. Aen. v. 148.Cymothoe simul et Triton adnixus acutoDetrudunt naves scopulo: levat ipse tridenti,Et vastas aperit Syrtes, ac temperat aequor.Et Vecticularius, de qua voce vide supra ubi de Furto, Aliter vox sumitur in L. Angliorum tit. 5. §. 7. Si libero (testiculos evulserit) centum sol. componat, vel iuret, ut superius: si vectem similiter. Pro veretro videl. unde hôc locô, si virgam abscideris, habet Lex Longob. l. 1. tit. 7. §. 18. etc.II.VECTISPtol. Vecta Eutrop. l. 7. c. 13. insul. maris Britannici, orae Australi Angliae proxima, incolis oppidisque instructissima, contra Trisantonis fluv. ostia, et Antonam oppid. ac emporium celeberrimum. Angl. the Ile of Wight, Gallis l'Isle de Wight, a Vitis, seu Iutis, qui ibi sedes cepêre, dicta, vide supra: fere Hantoniae provinc. adiacens, Baudrando. Longa est 20. mill. pass. ab Ortu in Occasum. Lata 12. Circuitus 60. circiter. Dividitur in East Medyne, et in West-Medyne. Eius primarium oppid. Novus portus, olim Medena. Hanc insul. Certicius Saxo, Britonibus victis, occupatam, consobrinis suis Sufae ac Vigdaro concessit, A. C. 534. Polydor. Hist. l. 4. Edelredus dein Angliae Rex a Svenone Dano, regnô exutus, in hanc Insul. primo, dein in Normanniam se recepit, A. C. 1010. Matth. Monaster. in Hist. Angl. Dicta videtur Spelmanno a Guris seu Iutis, Gothis, ex tribus populis illis protogonis, qui relictâ Germaniâ, Angliam olim applicuerunt, et in Cantio ac Vecta consederunt: Bedae Vidae, quasi Witae, Saxones enim Gu semper in Wy mutârunt, dicti, in Glossar. Archaeol.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.